Sexta die ornavit Deus terram: produxit enim terra tria genera animalium, jumenta, reptilia, bestias. Sciens enim Deus hominem per peccatum casurum in poenam laboris, ad remedium laboris dedit ei jumenta, quasi adjuvamenta, ad opus, vel ad esum. Reptilia vero et bestiae sunt ei in exercitium. Reptilium vero sunt tria genera. Trahentia ut vermes, qui se ore trahunt; serpentia, ut colubri, qui vi costarum se rapiunt, repentia pedibus, scilicet ut lacertae et batracae. Dicuntur autem bestiae quasi vastiae a vastando, id est laedendo et saeviendo. Quaeritur de quibusdam minutis animantibus, quae vel ex cadaveribus, vel humoribus, nasci solent, si tunc orta fuerint. Quorum sex sunt genera: Quaedam enim ex exhalationibus habent esse, ut bibiones, vermes qui ante clepsidram nascuntur, bibiones ex vino, papiliones ex aqua: quaedam ex corruptione humorum, ut vermes in cisternis; quaedam ex cadaveribus, ut apes ex juvencis: scarabaei, et scabrones, muscae magnae quae sonant ex volatu, nascuncuntur ex equis; quaedam ex corruptione lignorum, ut teredines, quaedam ex herbarum corruptione, ut erucae ex oleribus; quaedam ex corruptione fluctuum, ut gurguliones ex fabis. De his dicitur quia quae sine corruptione nascuntur, ut illa quae exhalationibus, tunc facta sunt; quae vero ex corruptionibus, post peccatum ex rebus corruptis orta sunt. Quaeritur quoque de nocivis animantibus si creata sunt nociva, vel primo mitia, post facta sint homini nociva. Dicitur quod ante peccatum hominis fuerunt mitia, sed post peccatum facta sunt nociva homini tribus de causis; propter hominis punitionem, correptionem, instructionem; punitur enim homo cum laeditur his, vel cum timet laedi, quia timor maxima poena est. Corrigitur his, cum scit ista sibi accidisse pro peccato suo; instruitur admirando opera Dei, magis admirans opera formicarum, quam onera camelorum: vel cum videt haec minima sibi posse nocere, recordatur fragilitatis suae, et humiliatur. Sed diceret quis quod quaedam animalia laedunt alia, quae nec inde puniuntur, vel corriguntur, vel instruuntur. Sed ex his et in his instruitur homo per exemplum. Etiam ad hoc creata sunt, ut aliis sint in esum. Sed si iterum dicitur quod etiam in mortuos homines saeviunt: sed et in his instruitur homo, ne aliquod genus mortis horrescat, quia per quoscunque transeat meatus, nec capillus de capite ejus peribit. Ad hunc modum solet quaeri de herbis et arboribus infructuosis, si etiam in illis diebus orta sint, cum Scriptura non memoret nisi herbas seminales, et arbores fructiferas, quae modo sunt. Potest dici quia quae modo infructuosa sunt, ante peccatum fecerunt fructum aliquem, post peccatum potius nascuntur homini ad laborem quam ad utilitatem. Vel homini propter, et post peccatum orta sunt, quia post dictum est homini: Spinas, et tribulos germinabit tibi. Vel quaecunque terris haerent faciunt fructum, id est utilitatem manifestam, vel occultam. Quia vero piscibus, et avibus dictum est: Crescite, et multiplicamini, etiam de his intelligendum est, licet non sit dictum. Haec est enim communis causa creationis eorum.